- COLOTES
- I.COLOTESEpicteti discipulus primarius, cuius dogmata Plot. librô editô solide refutat.II.COLOTESsculptor fuit eximius, cuius opus Aeculapii simulacrum ex ebore factum, aspectu sane mirandum, in quodam Boeotiae vico asservari tradit Strabo, l. 8.III.COLOTESvir Teius, pictor. Quintil. l. 2. c. 14. Phidiae discipulus fuit. Plin. l. 35. c. 8. Colotes, Phidiae discipulus, aegidem Minervae fecerat, eiusque in faciendo Iove Olympio fuit adiutor. Fuit et Colotes, Epicureus, adversus quem exstat Plutarchi liber. Nomen a lentiginibus stellionis: Κωλώτης enim Graecis, et Γαλεώτης et Α᾿σκαλαβώτης, idem. Ovid. de Ascalabo, l. 5. Met. Fab. 7. v. 461.---- stellatus corpora guttis.Stephanus γαλεὸν ascalabotem interpretatur: eundem Colotem Graecis vocari, Plinius ait, l. 29. c. 4. Ita ergo vir Colotes, ut γαλεώτης γέρων , apud Menandrum, in Eunucho lentiginoso,---- τȏυ τός ἐσι γαλεώτης γέρων.h. e. senex mustellinus; uti locum hunc Terentius exprimens, verba reddidit, Eunuch. Actu 4. sc. 4. v. 22. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. p. 757.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.